- STELLATINA
- STELLATINAnomen Tribus Rom. cuius meminit Liv. l. 6. ad an. Urb. Cond. 346. Eô annô in civitatem accepti, qui Veientium Capenatumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque iis novis eivibus assignatus. Et paulo post, anno Urb. Cond. 366. Tribuus quatuor ex novis civibus additae, Stellatina, Tromentina, Sabatina, Aniensis eaeque viginti quinque Tribuum numerum explevêre. Quod idem etiam habet Florus in Epit. Nomen ei a Stellate, Tuscorum agro. Sic enim Festus in Fragm. quemadmodum legendum docet Anton. Augustin. Episc. Ilerdensis: Stellatina Tribus, non a Stellate campo eo, qui in Campania est, sed eo, qui est ... miliariô a porta Capena, ex quo Tusci eum campum ita apellaverunt. Quae posteriora Onuphrius Comm. de Rep. Rom. l. 2. sic legit: Sed eô, qui in Etruria, regione Capena, quâ Tusci profecti, eum Stellatum campum appellaverunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 6. c. 15. et de eodem agro, Maioribus consecrato, Suetonium Iulio c. 20. ibique Casaubon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.